- PRECARI
- PRECARIapud Statium, Thebaid. l. 12. v. 816.Vive, precor, nec tu divinam Aeneida tenta:veteri Scholiasti, Deos precari exponitur, optime. Saepe enim verbum sic absolute positum, Deos orare est, optimis Scriptoribus, uti vel ex Virgilio notissimum. Id autem difficile esse, agnovit Alcibiades, apud Platonem, Alcib. 2. unde Socrates eum hôc ipsô librô artem precandi docuit, quem proin περὶ Προσευχῆς, de Precatione, inscripsit: quemadmodum de Pythagora aliisque idem legimus. Et quidem ἀγνῶςἔχοντας, puros, ad orationem suos accedere, voluit Socrates apud Xenoph. Memorabil. l. 3. p. 778. Pythagoras μετὰ φωιῆς ἔυχεςθαι, clarâ voce precari, apud Clem. Alexandr. l. 4. Strom. In rebus tamen maxime seriis clam precabantur. Statius, Thebaid. l. 6. v. 631.—— mox Numina supplexAffatu tacitô iuvenis Tegeaeus adorat.Cui rei bene applicat Arcanum os voventium Martialis Hispanus Doctor. Precabantur vero et Gentiles, pro Agrorum fructibus, in Negotiis publicis, aliit que vitae necessitatibus, nec sine Precatione. Plin. l. 28. c. 2. Quippe victimas caedi sine precatione non videtur, referri ad Deos, rite consuli. Consulebantur autem Dii de rebus futuris et eventuris, ut Oracula Delphis: referebatur ad Deos, derebus, quaeiam acciderunt, ut de portentis et prodigiis aliisque huiusmodi, quomodo essent expianda ac depellenda. Unde referri ad Deos, et rite consuli distinguit Plinius, cum alias Consul ad Senatum referret, qui etiam consulere dicebatur. Nempe non victimas caedebant, non referebant ad Deos, non rite consulebant, sine precatione, Sed alia erant verba precationis, cum victimas caedobant, ut extis inquirerent, quod dicebatur impetritum; alia, cum sollenne sacrificium faciebant, quô procurabantur ostenta et fulgura, quod depulsorium; alia porro, quum aliquid vel aliquem Diis commendabant; quod commendationem vocat Plinius: alia, quum vota solvebant etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 585. Imo a pracibus omnium rerum duxêre auspicia. Plato, Ep. 8. Α᾿πὸ Θεῶνιχτὴ πάντα ἀρχόμενον ἀεὶ λέγειν τε καὶ νοεῖν. Omnibus in rebus sivedocendis sive cogit andis semper principium a Diis sumendum est. Neque pro se modo, sed et pro aliis, Deos adiêre, ut de Aeaco, Laodamia, Hypsipyle, aliis, discimus ex Ovid, Metam. l. 7. Fab. 25. et Heroidum Ep. 6. et 13. pro Rep. inprimis ac Principibus, ex eodem, Fastorum, l. 1. Tristium, l. 2. El. 1. etc. Idque mane plerumque ac vesperi, quod apud plerasque gentes fuisse usu receptum, testatur Plato de LL. l. 10. p. 665. Corpore ad Orientem ut plurimum, sed et adalias nonnumquam caeli partes versô, uti videre est suis locis. Ut hac vice nihil addam de ritibus, quibus peractae preces, ut capite apertô, stantes, procumbentes, advoluti aris, sublatis in caelum manibus; et mulieres genibus nixae, capillis passis, in terram prostratae, crinibus humam verrentes, aliisque humilitatis indiciis, quae Numinis reverentia et sua cuique calamitas sponte fere et velut naturâ monstrante suggerit, eas peregerint: de quibus, si cui noscerelubet, Brissonius videri potest de Formulis, l. 1. p. 39. et seqq. mareriam hanc diligentissime exsequutus; Cui adde P. Fabrum, Agonistici l. 2. c. 30. Tob. Psannerum, Theologiae Gentil. purior. c. XVI. toto de Invocatione, Alios; nec non hîc passim. De Precibus vero Christianorum veterum, deque gestibus eorum inter orandum, praevia inprimis manuum ablutione, clara voce et exsultatione sub finem; porro, de ritu corum precandi versus Ortum, ad sepulchra et processu temporis pro sepultis; item de tempore precationis, variisque Precum speciebus; tandem de Adversariis precum, Bogomilis, qui omnibus aliis reiectis, solam recipiebant Orationem Dominicam, et Pelagianis, qui hancipsam impugnatum ibant, eversâ Petit. 5. et 6. sicut contra Euchitae nil nisi precandum asserebant, aliisque huc pertinentibus, fuse agit Cl. Suicerus Thes. Eccl. vocibus Ε᾿υκὴ, Προσευχὴ, alibi: a quarum prima Ε᾿υχολόγιον, liber est Eccles. apud Graecos, post tres Chrysostomi, Basilii et Praesanctificatorum Liturgias, continens Preces et ordinem Lychnicisive Vesperi, ordinem Sacramentorum,Preces varias ad rerum variar. benedictiones, in mortuos varios ritus et cantica etc. Vide et hîc non unô locô, inprimis de ablutione manuum ante preces, Gentilibus quoque usitâta, supra voce Lotio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.